Annales Academiae lugduno-batavae

Page 14 (contexte +1 -1)

http://books.google.fr/books?id=X3cOrC0kxE4C&pg=RA3-PA14&vq=

Uti iu barometris pyxide instructis , ita quoque in siphoniformibus non omnes eodetn - modo mercurium in crure majore incluserunt. Primus fuit De Lucius ( i ) , qui eo con- silio excogitavit epistomium in medio fere crure minori: compositum erat nempe hocce crus ex duobus tubis, qui conjungebantur per canalera in ebúrneo quadrato inter utrum- que pósito: hic canalis intercludebatur clavi suberea , quae manubrio ebúrneo moveri po- terat: si igitur barometrum suum portabile reddere volebat, tantum eo usque inclinabat illud, doñee omnis mercurius in tubo minore sub epistomio esset, et hoc claudebat, versa clavi. Haec constructio , quamvis bene proposito satisfaceret , tamen quippe nimis composita , deinde rejecta est : ejus loco Rosenthalius cruris minoris partent eam , quae est prope curvaturam, angustiorem reddidit, atque obturaculum subereum, huic parti congruens, fecit, quod ope cochleae, extremo cruri adfixae, in eam adactum tubum magius mercuriumque in eo contentum intercludebat , et immobilem rcddebat. Benzenbcr- gius , vir in hoc genere propter longum usum plurima auctoritate dignus, tantum utitur báculo cetáceo, quod sérico circumvolutum in tubi angustam partem immittitur. — Sed omnium tamen simplicissimum est barometrum a Gay-Lussacio (a) inventum, (vid. fig« 5«) 'n 4U° nullo opus est obturaculo: hic enim usus ea mercurii proprietate, quod ita ejus particulae se invicem adrahunt, ut per angustam aperturam transire non possint , etiam alterum siphonis crus CY fusione clausit , sed a latere in eo sperturam capillarem T fecit, per quam aër quidem facillime introire potest, et in mercurium solitam pressionem, exercere, mercurius vero nullo modo effluere, itaque barometrum inverti potest, ut obturaculo non opus sit , ut ostenditur fig. 6. Postquam ita simplicissimum redditum est barometrum siphoniforme, certe multis nominibus praestat barometro pyxide instructo; tum quia non opus est sive cochlea sive *' f*- T. II. p. i et it) Coef. iiOT, Prie. £/??. ?. I. p. 195. 1