Miscellanea philosophico-mathematica Societatis Privatae, Societas Privata Taurinensis 1759 Page 42 et 43 (corrigé) http://books.google.fr/books?id=a6EbAAAAMAAJ&printsec=titlepage&dq=#PP A42,M1 39.Adhuc de poStremo experimento (37) dubitatio aliqua mihi Supererat (jamdiu enim vel noStro periculo diceram, quanta in experimentis cautela adhibenda Sit), quippe etSi cera, lagenae, quae in glaciem immerSa fuerat, oStium, qua fieri potuerat accuratione obturaSSem, nullum argumentum Suppetebat, quo certus eSSem obturaculum omnem externo aëri aditum prohibuiSSe, in primis quando glaciei frigore, condenSato interno aëre, externus in recipiens irruere conabatur. Ut ergo mea haec dubitatio Solveretur, vas vitreum promemodum cylindricum elegi, quod undique clauSum erat, Sed prope Summitatem binos tubos continuos habebat, qui in ipSius cavitatem hiabant : tuborum alteri Sipho vitreus, mercurium contineos conglutinatus eSt, per alterum accenSa parva cerea candela in cylindri cavitatem immiSSa fuit, & interim molii cera, cui candela inSiStebat, rubum ipium accurate obturavimus. Flamma per 25. "aut 30" perduravit: poSt quam vero extincta eSt, mercurium in adnexo Siphonis crure uno circiter pollice Supra libellam elevatum fuiSSe vidimus, Sive id ex aliqua etiam ipSius aëris abSorptione oriretur: quando vero vas craSSo glaciei Strato undique fere circumdatum, & refrigeratum fuit ( iis nimirum exceptis locis, ubi cera tubi obturati fuerant, quae ex glaciei, & aquae attactu a vitro fecedere potuiSSet ) mercurium adhuc tribus, quatuorve pollicibus Supra libellam elevari vidimus, ex aucta Scilicet interni aëris condenSatione: addita vero pro opportunitate glacie in ejus locum, quae Solvebatur, & effluebat, vas in eo Statu retinuimus per 6. circiter horas, locus autem mercurii in Siphone, tum ante admoram glaciem, tum poSt ipSam adhibitam filo notatus fuit : poStremo e glacie vas eduximus, & in cubiculi temperatura diu reliquimus, SenSimque ad priorem notam mercurium deprimi obServavimus, non ultra deScendere, multo minus ad libellam componi. Ex quo conSequebatur nec aëris elaSticitatem ex eo frigore fuiSSe mutatam ( cubiculi enim eadem propemodum temperatura erat ) nec exteriori aëri in recipiens aditum toto eo tempore patuiSSe. Tum igitur obturaculum, cui extincta candela inSiStebat, leniter eduxi, & accenSam aliam immiSi, ipSamque vixiSSe obServavi, & tamdiu vixiSSe, quam cum recenti aëre vas plenum erat, ut aër ille procul dubio, contractum a priori flamma vitium depoSuiSSet. setstats 1